Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.22.5 Liv. 2.23.5 (English) >>Liv. 2.23.12

2.23.2fremebant se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse; inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit.

2.23.3magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. obsita erat squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti;

2.23.4ad hoc promissa barba et capilli efferauerant speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat.

2.23.5sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.

2.23.6id cumulatum usuris primo se agro paterno auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut tabem peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse.

2.23.7inde ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit.

2.23.8nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes uias cum clamore in forum curritur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.22.5 Liv. 2.23.5 (English) >>Liv. 2.23.12

Powered by PhiloLogic