Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.22.7 Liv. 2.23.6 (English) >>Liv. 2.23.15

2.23.4ad hoc promissa barba et capilli efferauerant speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo miserantes eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat.

2.23.5sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.

2.23.6id cumulatum usuris primo se agro paterno auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut tabem peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse.

2.23.7inde ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit.

2.23.8nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes uias cum clamore in forum curritur.

2.23.9magno cum periculo suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt;

2.23.10nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Seruilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem interuenissent. at in eos multitudo uersa ostentare uincula sua deformitatemque aliam.

2.23.11haec se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.22.7 Liv. 2.23.6 (English) >>Liv. 2.23.15

Powered by PhiloLogic