Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.23.1 | Liv. 2.23.7 (English) | >>Liv. 2.24.1 |
2.23.5sciscitantibus
unde ille habitus , unde deformitas , cum circumfusa
turba esset prope in contionis modum , Sabino bello ait se
militantem , quia propter populationes agri non fructu modo
caruerit , sed uilla incensa fuerit , direpta omnia , pecora
abacta , tributum iniquo suo tempore imperatum , aes alienum
fecisse .
id cumulatum usuris primo se agro paterno
auitoque exuisse , deinde fortunis aliis ; postremo uelut tabem
peruenisse ad corpus ; ductum se ab creditore non in
seruitium , sed in ergastulum et carnificinam esse .
inde
ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum .
ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur . non iam
foro se tumultus tenet , sed passim totam urbem peruadit .
nexi , uincti solutique , se undique in publicum proripiunt ,
implorant Quiritium fidem . nullo loco deest seditionis
uoluntarius comes ; multis passim agminibus per omnes
uias cum clamore in forum curritur .
magno cum periculo
suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt ;
2.23.10nec temperatum manibus foret , ni propere consules ,
P . Seruilius et Ap . Claudius , ad comprimendam seditionem
interuenissent . at in eos multitudo uersa ostentare
uincula sua deformitatemque aliam .
haec se meritos dicere ,
exprobrantes suam quisque alius alibi militiam ; postulare
multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum
uocarent ; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque
publici consilii circumsistunt .
pauci admodum patrum ,
quos casus obtulerat , contracti ab consulibus ; ceteros metus
non curia modo sed etiam foro arcebat , nec agi quicquam
per infrequentiam poterat senatus .
2.23.6
2.23.7
2.23.8
2.23.9
2.23.11
2.23.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.23.1 | Liv. 2.23.7 (English) | >>Liv. 2.24.1 |