Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.23 Liv. 2.24 (English) >>Liv. 2.25

ch. 24 2.24.1 inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso aduolant nuntio Uolscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam uenire. quae auditaadeo duas ex una ciuitate discordia feceratlonge aliter patres ac plebem adfecere.

2.24.2exsultare gaudio plebes; ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare ne nomina darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia, essent.

2.24.3at uero curia, maesta ac trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste, Seruilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumuentam terroribus expediret rem publicam.

2.24.4tum consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum pro uniuersa re publica interuenisse;

2.24.5nec posse, cum prope ad portas essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta, arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum per metum potius quam postmodo uoluntate adflictis ciuium suorum fortunis consuluisse.

2.24.6contioni deinde edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut uenderet, liberos nepotesue eius moraretur.

2.24.7hoc proposito edicto, et qui aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex priuato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum ut sacramento dicerent fieri.

2.24.8magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Uolsco bello uirtus atque opera enituit. consul copias contra hostem educit; paruo dirimente interuallo castra ponit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.23 Liv. 2.24 (English) >>Liv. 2.25

Powered by PhiloLogic