Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.23.7 Liv. 2.24.1 (English) >>Liv. 2.24.7

2.23.13tum uero eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias suas.

2.23.14iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum incerti morando an ueniendo plus periculi contraherent, tandem in senatum ueniunt. frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter consules quidem ipsos satis conueniebat.

2.23.15Appius, uehementis ingenii uir, imperio consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios: Seruilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.

ch. 24 2.24.1 inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso aduolant nuntio Uolscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam uenire. quae auditaadeo duas ex una ciuitate discordia feceratlonge aliter patres ac plebem adfecere.

2.24.2exsultare gaudio plebes; ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare ne nomina darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia, essent.

2.24.3at uero curia, maesta ac trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste, Seruilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumuentam terroribus expediret rem publicam.

2.24.4tum consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum pro uniuersa re publica interuenisse;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.23.7 Liv. 2.24.1 (English) >>Liv. 2.24.7

Powered by PhiloLogic