Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.23.13 | Liv. 2.24.4 (English) | >>Liv. 2.25.3 |
2.24.1
inter haec maior alius terror : Latini equites cum tumultuoso
aduolant nuntio Uolscos infesto exercitu ad urbem
oppugnandam uenire . quae audita —adeo duas ex una
ciuitate discordia fecerat —longe aliter patres ac plebem adfecere .
2.24.2exsultare gaudio plebes ; ultores superbiae patrum
adesse dicere deos ; alius alium confirmare ne nomina
darent ; cum omnibus potius quam solos perituros ; patres
militarent , patres arma caperent , ut penes eosdem pericula
belli , penes quos praemia , essent .
at uero curia , maesta ac
trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste , Seruilium consulem ,
cui ingenium magis populare erat , orare ut tantis
circumuentam terroribus expediret rem publicam .
tum
consul misso senatu in contionem prodit . ibi curae esse
patribus ostendit ut consulatur plebi ; ceterum deliberationi
de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum
pro uniuersa re publica interuenisse ;
2.24.5nec posse , cum prope
ad portas essent , bello praeuerti quicquam , nec , si sit laxamenti
aliquid , aut plebi honestum esse , nisi mercede prius
accepta , arma pro patria non cepisse , neque patribus satis
decorum per metum potius quam postmodo uoluntate adflictis
ciuium suorum fortunis consuluisse .
contioni deinde
edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum
uinctum aut clausum teneret , quo minus ei nominis edendi
apud consules potestas fieret , neu quis militis , donec in
castris esset , bona possideret aut uenderet , liberos nepotesue
eius moraretur .
hoc proposito edicto , et qui aderant
nexi profiteri extemplo nomina , et undique ex tota urbe
proripientium se ex priuato , cum retinendi ius creditori non
esset , concursus in forum ut sacramento dicerent fieri .
2.24.3
2.24.4
2.24.6
2.24.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.23.13 | Liv. 2.24.4 (English) | >>Liv. 2.25.3 |