Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.24.1 | Liv. 2.24.7 (English) | >>Liv. 2.26.1 |
2.24.5nec posse , cum prope
ad portas essent , bello praeuerti quicquam , nec , si sit laxamenti
aliquid , aut plebi honestum esse , nisi mercede prius
accepta , arma pro patria non cepisse , neque patribus satis
decorum per metum potius quam postmodo uoluntate adflictis
ciuium suorum fortunis consuluisse .
contioni deinde
edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum
uinctum aut clausum teneret , quo minus ei nominis edendi
apud consules potestas fieret , neu quis militis , donec in
castris esset , bona possideret aut uenderet , liberos nepotesue
eius moraretur .
hoc proposito edicto , et qui aderant
nexi profiteri extemplo nomina , et undique ex tota urbe
proripientium se ex priuato , cum retinendi ius creditori non
esset , concursus in forum ut sacramento dicerent fieri .
magna ea manus fuit , neque aliorum magis in Uolsco bello
uirtus atque opera enituit .
consul copias contra hostem educit ; paruo dirimente
interuallo castra ponit .
2.24.6
2.24.7
2.24.8
ch. 25
2.25.1
2.25.2
2.25.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.24.1 | Liv. 2.24.7 (English) | >>Liv. 2.26.1 |