Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.24.7 Liv. 2.26.1 (English) >>Liv. 2.27.2

2.25.4primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra pauidos egit. mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Uolscos inde etiam pauor expulisset, capta direptaque.

2.25.5postero die ad Suessam Pometiam quo confugerant hostes legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur; captum praedae datum. inde paulum recreatus egens miles;

2.25.6consul cum maxima gloria sua uictorem exercitum Romam reducit. decedentem Romam Ecetranorum Uolscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. his ex senatus consulto data pax, ager ademptus.

ch. 26 2.26.1 confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim fuit uerius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas.

2.26.2missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius cum delecta peditum manu.

2.26.3plerosque palantes eques circumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina legio. fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset uirium habuere.

2.26.4nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Uolsco agro bellum indicentes.

2.26.5cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.24.7 Liv. 2.26.1 (English) >>Liv. 2.27.2

Powered by PhiloLogic