Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.25.3 Liv. 2.26.4 (English) >>Liv. 2.27.6

2.26.1 confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim fuit uerius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas.

2.26.2missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius cum delecta peditum manu.

2.26.3plerosque palantes eques circumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina legio. fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset uirium habuere.

2.26.4nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Uolsco agro bellum indicentes.

2.26.5cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent.

2.26.6Ariciam infesto agmine itur; nec procul inde cum Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est.

ch. 27 2.27.1 fusis Auruncis, uictor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae uanam faceret fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis dicere. deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii.

2.27.2quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. concursus ad Seruilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant ut [aut] referret ad senatum, [aut] ut auxilio esset consul ciuibus suis, imperator militibus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.25.3 Liv. 2.26.4 (English) >>Liv. 2.27.6

Powered by PhiloLogic