Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.26.3 Liv. 2.27.5 (English) >>Liv. 2.27.13

2.27.2quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. concursus ad Seruilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant ut [aut] referret ad senatum, [aut] ut auxilio esset consul ciuibus suis, imperator militibus.

2.27.3mouebant consulem haec, sed tergiuersari res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat sed omnis factio nobilium. ita medium se gerendo nec plebis uitauit odium nec apud patres gratiam iniit.

2.27.4patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes fallacem, breuique apparuit aequasse eum Appi odium.

2.27.5certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem. senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.

2.27.6populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius cui curatio altior fastigio suo data esset factum quam ad consulum ignominiam.

2.27.7saeuire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creuerant animi et longe alia quam primo instituerant uia grassabantur.

2.27.8desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem uidissent, undique conuolabant. neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam obtemperabat.

2.27.9ui agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu consulis singuli a pluribus uiolarentur, in creditores a debitoribus uerterant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.26.3 Liv. 2.27.5 (English) >>Liv. 2.27.13

Powered by PhiloLogic