Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.26.6 | Liv. 2.27.7 (English) | >>Liv. 2.28.2 |
2.27.4patres mollem consulem et ambitiosum rati , plebes
fallacem , breuique apparuit aequasse eum Appi odium .
certamen consulibus inciderat , uter dedicaret Mercuri
aedem . senatus a se rem ad populum reiecit : utri eorum
dedicatio iussu populi data esset , eum praeesse annonae ,
mercatorum collegium instituere , sollemnia pro pontifice
iussit suscipere .
populus dedicationem aedis dat M . Laetorio ,
primi pili centurioni , quod facile appareret non tam
ad honorem eius cui curatio altior fastigio suo data esset
factum quam ad consulum ignominiam .
saeuire inde utique
consulum alter patresque ; sed plebi creuerant animi
et longe alia quam primo instituerant uia grassabantur .
desperato enim consulum senatusque auxilio , cum in ius
duci debitorem uidissent , undique conuolabant . neque
decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat ,
neque cum decresset quisquam obtemperabat .
ui agebatur ,
metusque omnis et periculum , cum in conspectu
consulis singuli a pluribus uiolarentur , in creditores a
debitoribus uerterant .
super haec timor incessit Sabini
belli ; dilectuque decreto nemo nomen dedit , furente Appio
et insectante ambitionem collegae , qui populari silentio
rem publicam proderet et ad id quod de credita pecunia ius
non dixisset , adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus
consulto haberet ;
2.27.11non esse tamen desertam omnino rem
publicam neque proiectum consulare imperium ; se unum
et suae et patrum maiestatis uindicem fore .
cum circumstaret
cotidiana multitudo licentia accensa , arripi unum
insignem ducem seditionum iussit . ille cum a lictoribus
iam traheretur prouocauit ; nec cessisset prouocationi consul ,
quia non dubium erat populi iudicium , nisi aegre uicta
pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum
quam populi clamore ; adeo supererant animi ad sustinendam
inuidiam .
2.27.5
2.27.6
2.27.7
2.27.8
2.27.9
2.27.10
2.27.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.26.6 | Liv. 2.27.7 (English) | >>Liv. 2.28.2 |