Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.27.1 | Liv. 2.27.9 (English) | >>Liv. 2.28.2 |
2.27.6populus dedicationem aedis dat M . Laetorio ,
primi pili centurioni , quod facile appareret non tam
ad honorem eius cui curatio altior fastigio suo data esset
factum quam ad consulum ignominiam .
saeuire inde utique
consulum alter patresque ; sed plebi creuerant animi
et longe alia quam primo instituerant uia grassabantur .
desperato enim consulum senatusque auxilio , cum in ius
duci debitorem uidissent , undique conuolabant . neque
decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat ,
neque cum decresset quisquam obtemperabat .
ui agebatur ,
metusque omnis et periculum , cum in conspectu
consulis singuli a pluribus uiolarentur , in creditores a
debitoribus uerterant .
super haec timor incessit Sabini
belli ; dilectuque decreto nemo nomen dedit , furente Appio
et insectante ambitionem collegae , qui populari silentio
rem publicam proderet et ad id quod de credita pecunia ius
non dixisset , adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus
consulto haberet ;
2.27.11non esse tamen desertam omnino rem
publicam neque proiectum consulare imperium ; se unum
et suae et patrum maiestatis uindicem fore .
cum circumstaret
cotidiana multitudo licentia accensa , arripi unum
insignem ducem seditionum iussit . ille cum a lictoribus
iam traheretur prouocauit ; nec cessisset prouocationi consul ,
quia non dubium erat populi iudicium , nisi aegre uicta
pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum
quam populi clamore ; adeo supererant animi ad sustinendam
inuidiam .
crescere inde malum in dies , non clamoribus
modo apertis sed , quod multo perniciosius erat ,
secessione occultisque conloquiis . tandem inuisi plebi
consules magistratu abeunt , Seruilius neutris , Appius patribus
mire gratus .
2.27.7
2.27.8
2.27.9
2.27.10
2.27.12
2.27.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.27.1 | Liv. 2.27.9 (English) | >>Liv. 2.28.2 |