Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.28.1 | Liv. 2.28.7 (English) | >>Liv. 2.29.6 |
2.28.4unum hercule uirum —id enim plus
esse quam consulem —qualis Ap . Claudius fuerit , momento
temporis discussurum illos coetus fuisse .
correpti
consules cum , quid ergo se facere uellent —nihil enim
segnius molliusue quam patribus placeat acturos —percontarentur ,
decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant :
2.28.6otio lasciuire plebem . dimisso senatu consules in tribunal
escendunt ; citant nominatim iuniores . cum ad nomen
nemo responderet , circumfusa multitudo in contionis modum
negare ultra decipi plebem posse ;
2.28.7nunquam unum
militem habituros ni praestaretur fides publica ; libertatem
unicuique prius reddendam esse quam arma danda , ut pro
patria ciuibusque , non pro dominis pugnent .
consules
quid mandatum esset a senatu uidebant , sed eorum , qui
intra parietes curiae ferociter loquerentur , neminem adesse
inuidiae suae participem ; et apparebat atrox cum plebe
certamen .
prius itaque quam ultima experirentur senatum
iterum consulere placuit . tum uero ad sellas consulum
prope conuolare minimus quisque natu patrum , abdicare
consulatum iubentes et deponere imperium , ad quod tuendum
animus deesset .
2.28.5
2.28.8
2.28.9
ch. 29
2.29.1
2.29.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.28.1 | Liv. 2.28.7 (English) | >>Liv. 2.29.6 |