Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.28.3 Liv. 2.29.3 (English) >>Liv. 2.29.11

2.28.9prius itaque quam ultima experirentur senatum iterum consulere placuit. tum uero ad sellas consulum prope conuolare minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.

ch. 29 2.29.1 utraque re satis experta tum demum consules: 'ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. postulamus ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus.' redeunt in tribunal;

2.29.2citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt.

2.29.3quo repulso, tum uero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant de tribunali ut lictori auxilio essent.

2.29.4sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.

2.29.5senatus tumultuose uocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu.

2.29.6tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. tres fuere sententiae.

2.29.7P. Uerginius rem non uolgabat; de iis tantum qui fidem secuti P. Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum censebat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.28.3 Liv. 2.29.3 (English) >>Liv. 2.29.11

Powered by PhiloLogic