Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.28.8 | Liv. 2.29.7 (English) | >>Liv. 2.30.3 |
2.29.4sed ab lictore nihil
aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres
impetus esset , consulum intercursu rixa sedata est , in qua
tamen sine lapide , sine telo plus clamoris atque irarum
quam iniuriae fuerat .
senatus tumultuose uocatus tumultuosius
consulitur , quaestionem postulantibus iis qui pulsati
fuerant , decernente ferocissimo quoque non sententiis magis
quam clamore et strepitu .
tandem cum irae resedissent ,
exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia
quam in foro esse , ordine consuli coepit . tres fuere sententiae .
2.29.7P . Uerginius rem non uolgabat ; de iis tantum
qui fidem secuti P . Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabinoque
militassent bello , agendum censebat .
T . Largius ,
non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur ;
totam plebem aere alieno demersam esse , nec sisti posse
ni omnibus consulatur ; quin si alia aliorum sit condicio ,
accendi magis discordiam quam sedari .
Ap . Claudius , et
natura immitis et efferatus hinc plebis odio , illinc patrum
laudibus , non miseriis ait sed licentia tantum concitum
turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire .
id adeo
malum ex prouocatione natum ; quippe minas esse consulum ,
non imperium , ubi ad eos qui una peccauerint
prouocare liceat .
agedum ' inquit , 'dictatorem , a quo
prouocatio non est , creemus ; iam hic quo nunc omnia
ardent conticescet furor .
pulset tum mihi lictorem qui
sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius
maiestatem uiolarit .'
2.29.5
2.29.6
2.29.8
2.29.9
2.29.10
2.29.11'
2.29.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.28.8 | Liv. 2.29.7 (English) | >>Liv. 2.30.3 |