Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.29.10 | Liv. 2.30.8 (English) | >>Liv. 2.30.15 |
2.30.4sed curae
fuit consulibus et senioribus patrum , ut imperium sua ui
uehemens mansueto permitteretur ingenio :
2.30.5M '. Ualerium
dictatorem Uolesi filium creant . plebes etsi aduersus se
creatum dictatorem uidebat , tamen cum prouocationem
fratris lege haberet , nihil ex ea familia triste nec superbum
timebat ;
2.30.6edictum deinde a dictatore propositum confirmauit
animos , Seruili fere consulis edicto conueniens ; sed et
homini et potestati melius rati credi , omisso certamine
nomina dedere .
quantus nunquam ante exercitus , legiones
decem effectae ; ternae inde datae consulibus , quattuor
dictator usus .
nec iam poterat bellum differri . Aequi Latinum agrum
inuaserant . oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut
mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa
capere arma sinerent .
tutius uisum est defendi inermes
Latinos quam pati retractare arma . Uetusius consul missus
est ; is finis populationibus fuit . cessere Aequi campis ,
locoque magis quam armis freti summis se iugis montium
tutabantur .
alter consul in Uolscos profectus , ne et ipse
tereret tempus , uastandis maxime agris hostem ad conferenda
propius castra dimicandumque acie exciuit .
medio
inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis
constitere .
multitudine aliquantum Uolsci superabant ; itaque
effusi et contemptim pugnam iniere . consul Romanus
nec promouit aciem , nec clamorem reddi passus defixis
pilis stare suos iussit : ubi ad manum uenisset hostis , tum
coortos tota ui gladiis rem gerere .
2.30.7
2.30.8
2.30.9
2.30.10
2.30.11
2.30.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.29.10 | Liv. 2.30.8 (English) | >>Liv. 2.30.15 |