Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.30.13 Liv. 2.31.4 (English) >>Liv. 2.32.1

2.31.1 dum haec in Uolscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit [fugatque] exuitque castris.

2.31.2equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus [aciem] firmauerant; turbatos pedes inuasit. eodem impetu castra capta debellatumque est.

2.31.3post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit. dictator triumphans urbem inuehitur. super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus;

2.31.4sella in eo loco curulis posita. Uolscis deuictis Ueliternus ager ademptus; Uelitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito quidem consule quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;

2.31.5sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in aduersos montes agmen erigeret.

2.31.6id male commissum ignauia hostium in bonum uertit, qui priusquam ad coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum, relictis castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas ualles desiluere. ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit.

2.31.7ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur.

2.31.8namque Ualerius post Uetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.30.13 Liv. 2.31.4 (English) >>Liv. 2.32.1

Powered by PhiloLogic