Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.30.14 Liv. 2.31.8 (English) >>Liv. 2.32.3

2.31.5sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in aduersos montes agmen erigeret.

2.31.6id male commissum ignauia hostium in bonum uertit, qui priusquam ad coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum, relictis castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas ualles desiluere. ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit.

2.31.7ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur.

2.31.8namque Ualerius post Uetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret.

2.31.9quae cum reiecta relatio esset, 'non placeo' inquit, 'concordiae auctor. optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero.

2.31.10discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica: pax foris parta est, domi impeditur; priuatus potius quam dictator seditioni interero.' ita curia egressus dictatura se abdicauit.

2.31.11apparuit causa plebi, suam uicem indignantem magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt.

ch. 32



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.30.14 Liv. 2.31.8 (English) >>Liv. 2.32.3

Powered by PhiloLogic