Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.30.15 | Liv. 2.31.9 (English) | >>Liv. 2.32.5 |
2.31.6id male commissum
ignauia hostium in bonum uertit , qui priusquam ad
coniectum teli ueniretur , obstupefacti audacia Romanorum ,
relictis castris quae munitissimis tenuerant locis , in auersas
ualles desiluere . ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit .
ita trifariam re bello bene gesta , de domesticarum rerum
euentu nec patribus nec plebi cura decesserat : tanta cum
gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo
plebem , sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur .
namque
Ualerius post Uetusi consulis reditum omnium actionum
in senatu primam habuit pro uictore populo , rettulitque
quid de nexis fieri placeret .
quae cum reiecta relatio
esset , 'non placeo ' inquit , 'concordiae auctor . optabitis ,
mediusfidius , propediem , ut mei similes Romana plebis
patronos habeat . quod ad me attinet , neque frustrabor
ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero .
discordiae
intestinae , bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret
res publica : pax foris parta est , domi impeditur ; priuatus
potius quam dictator seditioni interero .' ita curia egressus
dictatura se abdicauit .
apparuit causa plebi , suam uicem
indignantem magistratu abisse ; itaque uelut persoluta fide ,
quoniam per eum non stetisset quin praestaretur , decedentem
domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt .
2.31.7
2.31.8
2.31.9
2.31.10
2.31.11
ch. 32
2.32.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.30.15 | Liv. 2.31.9 (English) | >>Liv. 2.32.5 |