Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.31.4 Liv. 2.32.1 (English) >>Liv. 2.32.9

2.31.9quae cum reiecta relatio esset, 'non placeo' inquit, 'concordiae auctor. optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero.

2.31.10discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica: pax foris parta est, domi impeditur; priuatus potius quam dictator seditioni interero.' ita curia egressus dictatura se abdicauit.

2.31.11apparuit causa plebi, suam uicem indignantem magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt.

ch. 32 2.32.1 timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen quoniam in consulum uerba iurassent sacramento teneri militem rati, per causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere.

2.32.2quo facto maturata est seditio. et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem exsolui, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse. trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum.

2.32.3ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in Auentinum secessionem factam esse.

2.32.4ibi sine ullo duce uallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad uictum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.31.4 Liv. 2.32.1 (English) >>Liv. 2.32.9

Powered by PhiloLogic