Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.31.11 | Liv. 2.32.9 (English) | >>Liv. 2.33.3 |
2.32.5pauor ingens in
urbe , metuque mutuo suspensa erant omnia . timere relicta
ab suis plebis uiolentiam patrum ; timere patres residem in
urbe plebem , incerti manere eam an abire mallent :
2.32.6quamdiu
autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore ?
quid futurum deinde si quod externum interim bellum
exsistat ?
2.32.7nullam profecto nisi in concordia ciuium spem
reliquam ducere ; eam per aequa , per iniqua reconciliandam
ciuitati esse .
placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam ,
facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi
carum . is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido
modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur :
2.32.9tempore
quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant ,
sed singulis membris suum cuique consilium , suus sermo
fuerit , indignatas reliquas partes sua cura , suo labore ac
ministerio uentri omnia quaeri , uentrem in medio quietum
nihil aliud quam datis uoluptatibus frui ;
2.32.10conspirasse inde
ne manus ad os cibum ferrent , nec os acciperet datum , nec
dentes quae acciperent conficerent . hac ira , dum uentrem
fame domare uellent , ipsa una membra totumque corpus ad
extremam tabem uenisse .
inde apparuisse uentris quoque
haud segne ministerium esse , nec magis ali quam alere eum ,
reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uigemusque ,
diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo
sanguinem .
comparando hinc quam intestina corporis
seditio similis esset irae plebis in patres , flexisse mentes
hominum .
2.32.8
2.32.11
2.32.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.31.11 | Liv. 2.32.9 (English) | >>Liv. 2.33.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)