Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.33.1 | Liv. 2.33.9 (English) | >>Liv. 2.34.5 |
2.33.6cum subito exercitum Romanum
Coriolos obsidentem atque in oppidanos quos intus clausos
habebat intentum , sine ullo metu extrinsecus [imminentis ]
belli , Uolscae legiones profectae ab Antio inuasissent , eodemque
tempore ex oppido erupissent hostes , forte in
statione Marcius fuit .
is cum delecta militum manu non
modo impetum erumpentium rettudit , sed per patentem
portam ferox inrupit in proxima urbis , caedeque facta ignem
temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit .
clamor
inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu
ad terrorem , ut solet , primum orto et Romanis auxit animum
et turbauit Uolscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem
uenerant .
ita fusi Uolsci Antiates , Corioli oppidum captum ;
tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut , nisi
foedus cum Latinis <in > columna aenea insculptum monumento
esset ab Sp . Cassio uno , quia collega afuerat , ictum ,
Postumium Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria
cessisset .
eodem anno Agrippa Menenius moritur , uir omni in uita
pariter patribus ac plebi carus , post secessionem carior plebi
factus .
huic interpreti arbitroque concordiae ciuium , legato
patrum ad plebem , reductori plebis Romanae in urbem sumptus
funeri defuit ; extulit eum plebs sextantibus conlatis in
capita .
2.33.7
2.33.8
2.33.9
2.33.10
2.33.11
ch. 34
2.34.1
2.34.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.33.1 | Liv. 2.33.9 (English) | >>Liv. 2.34.5 |