Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.33.9 Liv. 2.34.5 (English) >>Liv. 2.35.1

2.34.3uentumque ad interitum seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.

2.34.4frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus fuit;

2.34.5ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus uexati forent, ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens inuasisset.

2.34.6ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Uelitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt.

2.34.7M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur.

2.34.8multi uenisse tempus premendae plebis putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac ui patribus essent. in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis,

2.34.9'si annonam' inquit, 'ueterem uolunt, ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus?

2.34.10egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc; auocet plebem; patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.33.9 Liv. 2.34.5 (English) >>Liv. 2.35.1

Powered by PhiloLogic