Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.33.9 | Liv. 2.34.6 (English) | >>Liv. 2.35.1 |
2.34.3uentumque ad interitum
seruitiorum utique et plebis esset , ni consules prouidissent
dimissis passim ad frumentum coemendum , non in Etruriam
modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari
usque ad Cumas , sed quaesitum in Sicilia quoque ; adeo
finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis .
frumentum Cumis cum coemptum esset , naues pro bonis
Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno , qui heres erat , retentae
sunt ; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit ;
periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus
fuit ;
2.34.5ex Tuscis frumentum Tiberi uenit ; eo sustentata est
plebs . incommodo bello in tam artis commeatibus uexati
forent , ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens
inuasisset .
ea clade conterritis hostium animis , ut etiam
ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur , et Uelitris auxere
numerum colonorum Romani , et Norbam in montes nouam
coloniam , quae arx in Pomptino esset , miserunt .
M . Minucio deinde et A . Sempronio consulibus magna
uis frumenti ex Sicilia aduecta , agitatumque in senatu quanti
plebi daretur .
multi uenisse tempus premendae plebis
putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac
ui patribus essent . in primis Marcius Coriolanus , hostis
tribuniciae potestatis ,
2.34.9'si annonam ' inquit , 'ueterem uolunt ,
ius pristinum reddant patribus . cur ego plebeios magistratus ,
cur Sicinium potentem uideo , sub iugum missus ,
tamquam ab latronibus redemptus ?
2.34.10egone has indignitates
diutius patiar quam necesse est ? Tarquinium regem qui
non tulerim , Sicinium feram ? secedat nunc ; auocet plebem ;
patet uia in Sacrum montem aliosque colles ; rapiant
frumenta ex agris nostris , quemadmodum tertio anno rapuere .
2.34.4
2.34.6
2.34.7
2.34.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.33.9 | Liv. 2.34.6 (English) | >>Liv. 2.35.1 |