Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.33.10 | Liv. 2.34.7 (English) | >>Liv. 2.35.2 |
2.34.4frumentum Cumis cum coemptum esset , naues pro bonis
Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno , qui heres erat , retentae
sunt ; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit ;
periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus
fuit ;
2.34.5ex Tuscis frumentum Tiberi uenit ; eo sustentata est
plebs . incommodo bello in tam artis commeatibus uexati
forent , ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens
inuasisset .
ea clade conterritis hostium animis , ut etiam
ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur , et Uelitris auxere
numerum colonorum Romani , et Norbam in montes nouam
coloniam , quae arx in Pomptino esset , miserunt .
M . Minucio deinde et A . Sempronio consulibus magna
uis frumenti ex Sicilia aduecta , agitatumque in senatu quanti
plebi daretur .
multi uenisse tempus premendae plebis
putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac
ui patribus essent . in primis Marcius Coriolanus , hostis
tribuniciae potestatis ,
2.34.9'si annonam ' inquit , 'ueterem uolunt ,
ius pristinum reddant patribus . cur ego plebeios magistratus ,
cur Sicinium potentem uideo , sub iugum missus ,
tamquam ab latronibus redemptus ?
2.34.10egone has indignitates
diutius patiar quam necesse est ? Tarquinium regem qui
non tulerim , Sicinium feram ? secedat nunc ; auocet plebem ;
patet uia in Sacrum montem aliosque colles ; rapiant
frumenta ex agris nostris , quemadmodum tertio anno rapuere .
2.34.11fruantur annona quam furore suo fecere . audeo
dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore
2.34.12quam ut armati per secessionem coli prohibeant .' haud
tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror
fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam
potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi .
2.34.6
2.34.7
2.34.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.33.10 | Liv. 2.34.7 (English) | >>Liv. 2.35.2 |