Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.34.7 Liv. 2.35.2 (English) >>Liv. 2.36.1

2.34.12quam ut armati per secessionem coli prohibeant.' haud tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi.

ch. 35 2.35.1 et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira prope armauit. fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio uincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat; eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire iubeat.

2.35.2in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa; se iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum uidebat.

2.35.3contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque, non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta plebs ut unius poena defungendum esset patribus.

2.35.4restiterunt tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque, qua totius ordinis uiribus. ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent.

2.35.5uniuersi deinde processerequidquid erat patrum, reos diceresprecibus plebem exposcentes, unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem absoluere nollent, pro nocente donarent.

2.35.6ipse cum die dicta non adesset, perseueratum in ira est. damnatus absens in Uolscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. uenientem Uolsci benigne excepere, benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.34.7 Liv. 2.35.2 (English) >>Liv. 2.36.1

Powered by PhiloLogic