Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.34.8 | Liv. 2.35.5 (English) | >>Liv. 2.36.3 |
2.35.2in exeuntem e curia impetus factus esset , ni peropportune
tribuni diem dixissent . ibi ira est suppressa ; se
iudicem quisque , se dominum uitae necisque inimici factum
uidebat .
contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias :
auxilii , non poenae ius datum illi potestati , plebisque ,
non patrum tribunos esse . sed adeo infensa erat coorta
plebs ut unius poena defungendum esset patribus .
restiterunt
tamen aduersa inuidia , usique sunt qua suis quisque ,
qua totius ordinis uiribus . ac primo temptata res est si
dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque
disicere rem possent .
uniuersi deinde processere
—quidquid erat patrum , reos diceres —precibus plebem exposcentes ,
unum sibi ciuem , unum senatorem , si innocentem
absoluere nollent , pro nocente donarent .
ipse cum die
dicta non adesset , perseueratum in ira est . damnatus absens
in Uolscos exsulatum abiit , minitans patriae hostilesque iam
tum spiritus gerens .
uenientem Uolsci benigne excepere , benigniusque in dies
colebant , quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc
querellae , nunc minae percipiebantur .
hospitio utebatur
Atti Tulli . longe is tum princeps Uolsci nominis erat Romanisque
semper infestus . ita cum alterum uetus odium ,
alterum ira recens stimularet , consilia conferunt de Romano
bello .
haud facile credebant plebem suam impelli posse ,
ut totiens infeliciter temptata arma caperent : multis saepe
bellis , pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus
esse ; arte agendum in exoleto iam uetustate odio , ut recenti
aliqua ira exacerbarentur animi .
2.35.3
2.35.4
2.35.5
2.35.6
2.35.7
2.35.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.34.8 | Liv. 2.35.5 (English) | >>Liv. 2.36.3 |