Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.35.3 Liv. 2.36.3 (English) >>Liv. 2.37.3

2.35.8haud facile credebant plebem suam impelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.

ch. 36 2.36.1 ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. instaurandi haec causa fuerat. ludis mane seruum quidam pater familiae, nondum commisso spectaculo, sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res nihil ad religionem pertinuisset.

2.36.2haud ita multo post Tito Latinio, de plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret.

2.36.3quamquam haud sane liber erat religione animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum [timorem] uicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.

2.36.4magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit. cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem;

2.36.5maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. iam praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem ingens uis morbi adorta est debilitate subita.

2.36.6tunc enimuero deorum cura <ea> admonuit. fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, cum uisa atque audita et obuersatum totiens somno Iouem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.35.3 Liv. 2.36.3 (English) >>Liv. 2.37.3

Powered by PhiloLogic