Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.35.6 Liv. 2.36.5 (English) >>Liv. 2.37.7

2.36.2haud ita multo post Tito Latinio, de plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus nuntiaret.

2.36.3quamquam haud sane liber erat religione animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum [timorem] uicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.

2.36.4magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies amisit. cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem;

2.36.5maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. iam praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem ingens uis morbi adorta est debilitate subita.

2.36.6tunc enimuero deorum cura <ea> admonuit. fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, cum uisa atque audita et obuersatum totiens somno Iouem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad consules lectica defertur.

2.36.7inde in curiam iussu consulum delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum:

2.36.8qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.

ch. 37 2.37.1 ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. ad eos ludos auctore Attio Tullio uis magna Uolscorum uenit.

2.37.2priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse quae secreto agere de re publica uelit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.35.6 Liv. 2.36.5 (English) >>Liv. 2.37.7

Powered by PhiloLogic