Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.36.5 Liv. 2.37.7 (English) >>Liv. 2.38.5

2.37.3arbitris remotis, 'inuitus' inquit, 'quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. non tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio, sed cautum ne admittant.

2.37.4nimio plus quam uelim, nostrorum ingenia sunt mobilia.

2.37.5multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus. magna hic nunc Uolscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta ciuitas erit.

2.37.6memini quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. haec nostra uestraque causa prius dicenda uobis, consules, ratus sum.

2.37.7quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler.' haec locutus abiit.

2.37.8consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecauendum uel ex superuacuo mouit, factoque senatus consulto ut urbe excederent Uolsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent.

2.37.9ingens pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.

ch. 38 2.38.1 cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos, sedulo audientes secunda irae uerba, et per eos multitudinem aliam in subiectum uiae campum deduxit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.36.5 Liv. 2.37.7 (English) >>Liv. 2.38.5

Powered by PhiloLogic