Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.36.7 | Liv. 2.37.8 (English) | >>Liv. 2.38.5 |
2.37.5multis id cladibus sensimus , quippe
qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus .
magna hic nunc Uolscorum multitudo est ; ludi sunt ; spectaculo
intenta ciuitas erit .
memini quid per eandem occasionem
ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum
sit ; horret animus , ne quid inconsulte ac temere fiat . haec
nostra uestraque causa prius dicenda uobis , consules , ratus
sum .
quod ad me attinet , extemplo hinc domum abire in
animo est , ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler .'
haec locutus abiit .
consules cum ad patres rem dubiam
sub auctore certo detulissent , auctor magis , ut fit , quam res
ad praecauendum uel ex superuacuo mouit , factoque senatus
consulto ut urbe excederent Uolsci , praecones dimittuntur
qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent .
ingens
pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia
perculit ; proficiscentibus deinde indignatio oborta , se ut
consceleratos contaminatosque ab ludis , festis diebus , coetu
quodam modo hominum deorumque abactos esse .
2.37.6
2.37.7
2.37.8
2.37.9
ch. 38
2.38.1
2.38.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.36.7 | Liv. 2.37.8 (English) | >>Liv. 2.38.5 |