Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.39.2 Liv. 2.39.11 (English) >>Liv. 2.40.7

2.39.8id modo non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat.

2.39.9Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit.

2.39.10acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt:

2.39.11si Uolscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi inritatos, non fractos animos esse.

2.39.12iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.

ch. 40 2.40.1 tum matronae ad Ueturiam matrem Coriolani Uolumniamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum inuenio:

2.40.2peruicere certe, ut et Ueturia, magno natu mulier, et Uolumnia duos paruos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis uiri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.

2.40.3ubi ad castra uentum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.39.2 Liv. 2.39.11 (English) >>Liv. 2.40.7

Powered by PhiloLogic