Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.38.1 Liv. 2.39.2 (English) >>Liv. 2.39.11

2.38.5quid deinde? illud non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem uos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? bellum uobis indictum est, magno

2.38.6eorum malo qui indixere si uiri estis.' ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Uolscum nomen deficeret.

ch. 39 2.39.1 imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum.

2.39.2quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque eam urbem Uolscis tradidit;

2.39.3Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, nouella haec Romanis oppida ademit; inde Lauinium recepit; inde in Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus,

2.39.4tunc deinceps Corbionem, Ueteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit.

2.39.5postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros intactos seruarent,

2.39.6siue infensus plebi magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.

2.39.7quae profecto orta essetadeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores ciuitatis instigabant—; sed externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis suspectos infensosque inter se iungebat animos.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.38.1 Liv. 2.39.2 (English) >>Liv. 2.39.11

Powered by PhiloLogic