Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.38.5 | Liv. 2.39.7 (English) | >>Liv. 2.40.3 |
2.39.3Satricum , Longulam , Poluscam , Coriolos , nouella haec
Romanis oppida ademit ; inde Lauinium recepit ; inde in
Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus ,
2.39.4tunc deinceps
Corbionem , Ueteliam , Trebium , Labicos , Pedum cepit .
postremum ad urbem a Pedo ducit , et ad fossas Cluilias
quinque ab urbe milia passuum castris positis , populatur
inde agrum Romanum , custodibus inter populatores missis
qui patriciorum agros intactos seruarent ,
2.39.6siue infensus plebi
magis , siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur .
quae profecto orta esset —adeo tribuni iam ferocem per se
plebem criminando in primores ciuitatis instigabant —; sed
externus timor , maximum concordiae uinculum , quamuis
suspectos infensosque inter se iungebat animos .
id modo
non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi
spem quam in armis ponebant , plebes omnia quam bellum
malebat .
Sp . Nautius iam et Sex . Furius consules erant .
eos recensentes legiones , praesidia per muros aliaque in
quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes ,
multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore
conterruit , deinde uocare senatum , referre de legatis
ad Cn . Marcium mittendis coegit .
acceperunt relationem
patres , postquam apparuit labare plebis animos ; missique
de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt :
2.39.11si Uolscis ager redderetur , posse agi de pace : si praeda
belli per otium frui uelint , memorem se et ciuium iniuriae
et hospitum beneficii adnisurum , ut appareat exsilio sibi
inritatos , non fractos animos esse .
2.39.5
2.39.7
2.39.8
2.39.9
2.39.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.38.5 | Liv. 2.39.7 (English) | >>Liv. 2.40.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)