Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.38.6 Liv. 2.39.9 (English) >>Liv. 2.40.3

2.39.5postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros intactos seruarent,

2.39.6siue infensus plebi magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.

2.39.7quae profecto orta essetadeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores ciuitatis instigabant—; sed externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis suspectos infensosque inter se iungebat animos.

2.39.8id modo non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat.

2.39.9Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit.

2.39.10acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt:

2.39.11si Uolscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi inritatos, non fractos animos esse.

2.39.12iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.38.6 Liv. 2.39.9 (English) >>Liv. 2.40.3

Powered by PhiloLogic