Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.3.1 Liv. 2.4.2 (English) >>Liv. 2.5.3

2.3.6interim legati alia moliri; aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia struere; et tamquam ad id quod agi uidebatur ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant.

2.3.7a quibus placide oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.

ch. 4 2.4.1 Uitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. Uitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii auunculi adsumunt.

2.4.2praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum uetustate memoria abiit.

2.4.3interim cum in senatu uicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati quod spatium ad uehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, euincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:

2.4.4nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super rebus tantis adferri? datae litterae ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt.

2.4.5nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Uitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis unus excepit,

2.4.6qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. postquam datas sensit, rem ad consules detulit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.3.1 Liv. 2.4.2 (English) >>Liv. 2.5.3

Powered by PhiloLogic