Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.3.5 Liv. 2.4.5 (English) >>Liv. 2.5.5

2.4.2praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum uetustate memoria abiit.

2.4.3interim cum in senatu uicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati quod spatium ad uehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, euincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:

2.4.4nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super rebus tantis adferri? datae litterae ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt.

2.4.5nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Uitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis unus excepit,

2.4.6qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. postquam datas sensit, rem ad consules detulit.

2.4.7consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent. proditoribus extemplo in uincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est; et quamquam uisi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium ualuit.

ch. 5 2.5.1 de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in publicum redigi.

2.5.2diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.3.5 Liv. 2.4.5 (English) >>Liv. 2.5.5

Powered by PhiloLogic