Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.3.5 | Liv. 2.4.7 (English) | >>Liv. 2.5.7 |
2.4.4nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super
rebus tantis adferri ? datae litterae ut pignus fidei essent ,
manifestum facinus fecerunt .
nam cum pridie quam legati
ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Uitellios
esset , coniuratique ibi , remotis arbitris , multa inter se de
nouo , ut fit , consilio egissent , sermonem eorum ex seruis
unus excepit ,
2.4.6qui iam antea id senserat agi , sed eam occasionem ,
ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem
coarguere possent , exspectabat . postquam datas sensit ,
rem ad consules detulit .
consules ad deprehendendos
legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem
oppressere ; litterarum in primis habita cura ne interciderent .
proditoribus extemplo in uincla coniectis , de legatis paululum
addubitatum est ; et quamquam uisi sunt commisisse ut
hostium loco essent , ius tamen gentium ualuit .
2.4.5
2.4.7
ch. 5
2.5.1
2.5.2
2.5.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.3.5 | Liv. 2.4.7 (English) | >>Liv. 2.5.7 |