Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.39.10 Liv. 2.40.6 (English) >>Liv. 2.40.13

2.40.3ubi ad castra uentum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat;

2.40.4dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognouerat Ueturiam, inter nurum nepotesque stantem, 'nisi me frustrantur' inquit, 'oculi, mater tibi coniunxque

2.40.5et liberi adsunt.' Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obuiae complexum, mulier in iram ex precibus uersa 'sine, priusquam complexum accipio, sciam' inquit, 'ad hostem an ad filium uenerim, captiua materne in castris tuis sim.

2.40.6in hoc me longa uita et infelix senecta traxit ut exsulem te deinde hostem uiderem? potuisti populari hanc terram quae te genuit atque aluit?

2.40.7non tibi, quamuis infesto animo et minaci perueneras, ingredienti fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit: intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique?

2.40.8ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi turpius <us>quam possum,

2.40.9nec ut sum miserrima, diu futura sum: de his uideris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa seruitus manet.' uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem uirum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.39.10 Liv. 2.40.6 (English) >>Liv. 2.40.13

Powered by PhiloLogic