Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.39.12 | Liv. 2.40.8 (English) | >>Liv. 2.41.1 |
2.40.5et liberi adsunt .' Coriolanus prope ut amens consternatus
ab sede sua cum ferret matri obuiae complexum , mulier in
iram ex precibus uersa 'sine , priusquam complexum accipio ,
sciam ' inquit , 'ad hostem an ad filium uenerim , captiua
materne in castris tuis sim .
in hoc me longa uita et infelix
senecta traxit ut exsulem te deinde hostem uiderem ? potuisti
populari hanc terram quae te genuit atque aluit ?
2.40.7non
tibi , quamuis infesto animo et minaci perueneras , ingredienti
fines ira cecidit ? non , cum in conspectu Roma fuit , succurrit :
intra illa moenia domus ac penates mei sunt , mater
coniunx liberique ?
2.40.8ergo ego nisi peperissem , Roma non
oppugnaretur ; nisi filium haberem , libera in libera patria
mortua essem . sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi
turpius <us >quam possum ,
2.40.9nec ut sum miserrima , diu futura
sum : de his uideris , quos , si pergis , aut immatura mors
aut longa seruitus manet .' uxor deinde ac liberi amplexi ,
fletusque ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui
patriaeque fregere tandem uirum .
complexus inde suos
dimittit : ipse retro ab urbe castra mouit . abductis deinde
legionibus ex agro Romano , inuidia rei oppressum perisse
tradunt , alii alio leto . apud Fabium , longe antiquissimum
auctorem , usque ad senectutem uixisse eundem inuenio ;
2.40.11refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem
multo miserius seni exsilium esse . non inuiderunt laude
sua mulieribus uiri Romani —adeo sine obtrectatione gloriae
alienae uiuebatur —;
2.40.6
2.40.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.39.12 | Liv. 2.40.8 (English) | >>Liv. 2.41.1 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)