Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.40.11 Liv. 2.41.5 (English) >>Liv. 2.42.2

2.41.2adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a priuatis criminabatur. id multos quidem patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere.

2.41.3tum primum lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.

2.41.4consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe aduersante, quae primo coeperat fastidire munus uolgatuma ciuibus isse in socios†;

2.41.5saepe deinde et Uerginium consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat pestilens collegae munus esse; agros illos seruitutem iis qui acceperint laturos; regno uiam fieri.

2.41.6quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum, quid attinuisset Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant?

2.41.7popularis iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere. Uerginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur:

2.41.8Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.

2.41.9id uero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent omnia, munera eius [in animis hominum] respuebantur.

2.41.10quem ubi primum magistratu abiit damnatum necatumque constat. sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscriptum:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.40.11 Liv. 2.41.5 (English) >>Liv. 2.42.2

Powered by PhiloLogic