Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.40.11 | Liv. 2.41.6 (English) | >>Liv. 2.42.2 |
2.41.2adiciebat hic muneri agri aliquantum , quem
publicum possideri a priuatis criminabatur . id multos quidem
patrum , ipsos possessores , periculo rerum suarum terrebat ;
sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione
consulem periculosas libertati opes struere .
tum primum
lex agraria promulgata est , nunquam deinde usque ad hanc
memoriam sine maximis motibus rerum agitata .
consul
alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni
plebe aduersante , quae primo coeperat fastidire munus
uolgatum †a ciuibus isse in socios †;
2.41.5saepe deinde et Uerginium
consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat
pestilens collegae munus esse ; agros illos seruitutem iis
qui acceperint laturos ; regno uiam fieri .
quid ita enim
adsumi socios et nomen Latinum , quid attinuisset Hernicis ,
paulo ante hostibus , capti agri partem tertiam reddi , nisi ut
hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant ?
2.41.7popularis
iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat .
uterque deinde consul , ut certatim , plebi indulgere . Uerginius
dicere passurum se adsignari agros , dum ne cui nisi
ciui Romano adsignentur :
2.41.8Cassius , quia in agraria largitione
ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat , ut alio munere
sibi reconciliaret ciuium animos , iubere pro Siculo frumento
pecuniam acceptam retribui populo .
id uero haud secus
quam praesentem mercedem regni aspernata plebes ; adeo
propter suspicionem insitam regni , uelut abundarent omnia ,
munera eius [in animis hominum ] respuebantur .
quem ubi
primum magistratu abiit damnatum necatumque constat .
sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant : eum cognita
domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii
Cereri consecrauisse ; signum inde factum esse et inscriptum :
2.41.3
2.41.4
2.41.6
2.41.9
2.41.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.40.11 | Liv. 2.41.6 (English) | >>Liv. 2.42.2 |