Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.40.13 | Liv. 2.41.7 (English) | >>Liv. 2.42.3 |
2.41.4consul
alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni
plebe aduersante , quae primo coeperat fastidire munus
uolgatum †a ciuibus isse in socios †;
2.41.5saepe deinde et Uerginium
consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat
pestilens collegae munus esse ; agros illos seruitutem iis
qui acceperint laturos ; regno uiam fieri .
quid ita enim
adsumi socios et nomen Latinum , quid attinuisset Hernicis ,
paulo ante hostibus , capti agri partem tertiam reddi , nisi ut
hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant ?
2.41.7popularis
iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat .
uterque deinde consul , ut certatim , plebi indulgere . Uerginius
dicere passurum se adsignari agros , dum ne cui nisi
ciui Romano adsignentur :
2.41.8Cassius , quia in agraria largitione
ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat , ut alio munere
sibi reconciliaret ciuium animos , iubere pro Siculo frumento
pecuniam acceptam retribui populo .
id uero haud secus
quam praesentem mercedem regni aspernata plebes ; adeo
propter suspicionem insitam regni , uelut abundarent omnia ,
munera eius [in animis hominum ] respuebantur .
quem ubi
primum magistratu abiit damnatum necatumque constat .
sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant : eum cognita
domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii
Cereri consecrauisse ; signum inde factum esse et inscriptum :
2.41.11'ex Cassia familia datum .' inuenio apud quosdam ,
idque propius fidem est , a quaestoribus Caesone Fabio et
L . Ualerio diem dictam perduellionis , damnatumque populi
iudicio , dirutas publice aedes . ea est area ante Telluris
aedem .
2.41.6
2.41.9
2.41.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.40.13 | Liv. 2.41.7 (English) | >>Liv. 2.42.3 |