Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.41.4 Liv. 2.42.1 (English) >>Liv. 2.42.8

2.41.10quem ubi primum magistratu abiit damnatum necatumque constat. sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscriptum:

2.41.11'ex Cassia familia datum.' inuenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Ualerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris aedem.

2.41.12ceterum siue illud domesticum siue publicum fuit iudicium, damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio consulibus.

ch. 42 2.42.1 haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda fraudauere.

2.42.2quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur.

2.42.3eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebellantes Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere.

2.42.4plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.

2.42.5Castoris aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat Latino bello <a> Postumio dictatore; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.41.4 Liv. 2.42.1 (English) >>Liv. 2.42.8

Powered by PhiloLogic