Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.41.9 | Liv. 2.42.5 (English) | >>Liv. 2.43.2 |
2.42.2quidquid captum ex hostibus est , uendidit Fabius consul
ac redegit in publicum .
inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum
consulem ; tenuere tamen patres ut cum L . Aemilio Caeso
Fabius consul crearetur .
eo infestior facta plebes seditione
domestica bellum externum exciuit . bello deinde ciuiles
discordiae intermissae ; uno animo patres ac plebs rebellantes
Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna
uicere .
plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit ;
adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites .
Castoris
aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est ; uota erat
Latino bello <a > Postumio dictatore ; filius eius duumuir
ad id ipsum creatus dedicauit .
sollicitati et eo anno sunt
dulcedine agrariae legis animi plebis . tribuni plebi popularem
potestatem lege populari celebrabant : patres , satis
superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse , largitiones
temeritatisque inuitamenta horrebant . acerrimi
patribus duces ad resistendum consules fuere .
ea igitur
pars rei publicae uicit , nec in praesens modo sed in uenientem
etiam annum M . Fabium , Caesonis fratrem , et magis
inuisum alterum plebi accusatione Sp . Cassi , L . Ualerium ,
consules dedit .
certatum eo quoque anno cum tribunis est . uana lex
uanique legis auctores iactando inritum munus facti . Fabium
inde nomen ingens post tres continuos consulatus
unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus
habitum ; itaque , ut bene locatus , mansit in ea familia
aliquamdiu honos .
bellum inde Ueiens initum , et Uolsci
rebellarunt ; sed ad bella externa prope supererant uires ,
abutebanturque iis inter semet ipsos certando .
2.42.3
2.42.4
2.42.5
2.42.6
2.42.7
2.42.8
2.42.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.41.9 | Liv. 2.42.5 (English) | >>Liv. 2.43.2 |