Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.42.5 Liv. 2.43.2 (English) >>Liv. 2.43.10

2.42.10accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam uates canebant publice priuatimque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri;

2.42.11qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo Uestalis damnata incesti poenas dederit.

ch. 43 2.43.1 Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab Aequis arma sumpta; Ueientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. quorum bellorum crescente cura, Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt.

2.43.2Ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Ueientes, pleni iam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.

2.43.3qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.

2.43.4ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.

2.43.5ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio datur in Ueientes. <in Ueientes> nihil dignum memoria gestum [est];

2.43.6et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. unus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.42.5 Liv. 2.43.2 (English) >>Liv. 2.43.10

Powered by PhiloLogic