Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.42.9 | Liv. 2.43.6 (English) | >>Liv. 2.44.3 |
2.43.3qui terrores cum compescere deberent , auxere insuper animos
plebis , redibatque non sua sponte plebi mos detractandi
militiam , sed Sp . Licinius tribunus plebis , uenisse
tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus
iniungendae , susceperat rem militarem impediendam .
ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem
est , nec in eum consules acrius quam ipsius collegae
coorti sunt , auxilioque eorum dilectum consules habent .
ad duo simul bella exercitus scribitur ; ducendus Fabio
in Aequos , Furio datur in Ueientes . <in Ueientes > nihil
dignum memoria gestum [est ];
2.43.6et in Aequis quidem Fabio
aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit .
unus ille uir , ipse consul , rem publicam sustinuit , quam
exercitus odio consulis , quantum in se fuit , prodebat .
nam
cum consul praeter ceteras imperatorias artes , quas parando
gerendoque bello edidit plurimas , ita instruxisset aciem ut
solo equitatu emisso exercitum hostium funderet , insequi
fusos pedes noluit ;
2.43.8nec illos , et si non adhortatio inuisi ducis ,
suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus ,
postmodo periculum , si animus hosti redisset , cogere potuit
gradum adcelerare aut si aliud nihil , stare instructos .
iniussu
signa referunt , maestique —crederes uictos —exsecrantes nunc
imperatorem , nunc nauatam ab equite operam , redeunt in
castra .
nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab
imperatore quaesita sunt ; adeo excellentibus ingeniis citius
defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent .
2.43.4
2.43.5
2.43.7
2.43.9
2.43.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.42.9 | Liv. 2.43.6 (English) | >>Liv. 2.44.3 |