Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.43.8 | Liv. 2.44.5 (English) | >>Liv. 2.45.1 |
2.44.2perturbatis
iterum patribus Ap . Claudius uictam tribuniciam
potestatem dicere priore anno , in praesentia re , exemplo in
perpetuum , quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui .
neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam
sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam ;
et plures , si pluribus opus sit , tribunos ad auxilium consulum
paratos fore , et unum uel aduersus omnes satis esse .
darent
modo et consules et primores patrum operam ut , si minus
omnes , aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui
conciliarent .
praeceptis Appi moniti patres et uniuersi
comiter ac benigne tribunos appellare , et consulares ut
cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat ,
partim gratia , partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae
potestatis uires salubres uellent rei publicae esse ,
2.44.6quattuorque
tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi
auxilio dilectum consules habent .
inde ad Ueiens bellum profecti , quo undique ex Etruria
auxilia conuenerant , non tam Ueientium gratia concitata
quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui
rem Romanam posse .
principesque in omnium Etruriae
populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas
nisi inter semet ipsi seditionibus saeuiant ; id unum uenenum ,
2.44.9eam labem ciuitatibus opulentis repertam ut magna
imperia mortalia essent . diu sustentatum id malum , partim
patrum consiliis , partim patientia plebis , iam ad extrema
uenisse . duas ciuitates ex una factas ; suos cuique parti
magistratus , suas leges esse .
2.44.3
2.44.4
2.44.5
2.44.7
2.44.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.43.8 | Liv. 2.44.5 (English) | >>Liv. 2.45.1 |