Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.44.6 Liv. 2.45.2 (English) >>Liv. 2.45.10

2.44.11consensu exercitus traditam ultro uictoriam uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.

2.44.12profecto si instetur, suo milite uinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem casibus uictos uictoresque.

ch. 45 2.45.1 consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas uires, sua arma horrebant; memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul acies timendae essent.

2.45.2itaque castris se tenebant, tam ancipiti periculo auersi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis allaturum.

2.45.3Ueiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris prouocandoque, postremo ut nihil mouebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando:

2.45.4simulationem intestinae discordiae remedium timoris inuentum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus; nouum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. ad haec in nouitatem generis originisque qua falsa, qua uera iacere.

2.45.5haec cum sub ipso uallo portisque streperent, haud aegre consules pati; at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora uersare et ab intestinis auertere malis; nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis.

2.45.6tandem superant externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. frequentes in praetorium conueniunt; poscunt pugnam, postulant ut signum detur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.44.6 Liv. 2.45.2 (English) >>Liv. 2.45.10

Powered by PhiloLogic