Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.45.9 Liv. 2.46.1 (English) >>Liv. 2.47.2

2.45.14'uictor' inquit, 'M. Fabi, reuertar ex acie'; si fallat, Iouem patrem Gradiuumque Martem aliosque iratos inuocat deos. idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. iuratis datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni.

2.45.15nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri.

2.45.16omnium illo die, qua plebis, qua patrum, eximia uirtus fuit; Fabium nomen [Fabia gens] maxime enituit; multis ciuilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.

ch. 46 2.46.1 instruitur acies, nec Ueiens hostis Etruscaeque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos quam cum Aequis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.

2.46.2res aliter longe euenit; nam non alio ante bello infestior Romanusadeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbauerantproelium iniit.

2.46.3uix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis, pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, uenerat.

2.46.4inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque ciuibus erat. ex his Q. Fabiumtertio hic anno ante consul fueratprincipem in confertos Ueientes euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas uersantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in uolnus abiit.

2.46.5sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde Romanus cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, 'hoc iurastis' inquit, 'milites, fugientes uos in castra redituros? adeo ignauissimos hostes magis timetis quam Iouem Martemque per quos iurastis?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.45.9 Liv. 2.46.1 (English) >>Liv. 2.47.2

Powered by PhiloLogic